monumenta.ch > Tertullianus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 9
Sed dicet aliquis, etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae; desinunt tum christiani haberi penes nos, philosophi vero illi eum talibus factis in nomine et in honore sapientiae perseverant apud vos. Quid adeo simile philosophus et christianus, Graeciae discipulus et Coeli, famae negotiator et salutis , verborum et factorum operator, rerum aedificator et destructor, interpolator erroris et integrator veritatis, furator eius et custos .